1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:[a] 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.[b] 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.[c] 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:[d] 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.[e] 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.[f] 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.[g] 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.[h] 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. 17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
<- THESSALONICENSES II 2