Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum:*Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, etc. Hucusque dixit se eis gratias agere et orare, hic determinat de die judicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi de prope imminenti opinionem recipiant vel terreantur. 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.Non cito moveamini. Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret. Neque per spiritum. Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere. Neque per Epistolam. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quasi instet dies Domini. Non hoc ita dicit quin velit, ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis. 3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus. 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?§Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem. 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.**Scitis. Eos scire dicit quid detineat, nec aperte exponit, et ideo nos nescimus, nisi quod quidam suspicantur de Romano imperio dictum fuisse, donec tollatur, vel de medio fiat. Et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam scilicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur æternum. Suo tempore. Completa accessione ad Romanum imperium, et ad Romanæ Ecclesiæ obedientiam, aderit discessio ab utroque imperio: qua impleta aderit ille iniquus, impleto tempore misericordiæ quo plenitudo gentium intrat ad fidem: revelabitur discessio, et sic instabit dies Domini. 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.††Nam mysterium, etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi. Donec de medio fiat. Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quæ modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui. De medio fiat. Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:‡‡Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit. 9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,§§Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum. 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:***Primitias in salutem. Ut scilicet non in illo periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum, atque fidem confiteremur. Vel, nos apostolos primitias omnium credentium, quia apostoli primi crediderunt, et hoc in salutem omnium gentium. 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.†††In acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. Vel, ut sitis acquisitio, in qua Deus glorificetur. 15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,‡‡‡Et dedit consolationem. Promittendo cœlorum regnum. In gratia. Id est per gratiam quam dedit, speramus æterna. Vel hæc omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua. 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

<- THESSALONICENSES II 1THESSALONICENSES II 3 ->