Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

INCIPIT AD THESSALONICENSES II

1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.[a] 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:[b] 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.[c] 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus,[d] 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,[e] 9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:[f] 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.[g] 11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,[h] 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

THESSALONICENSES II 2 ->