1 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia.*Congregavit. RAB., ex Euch. David Christum, etc., usque ad qui descendentes de Judæa docebant fratres: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri Act. 15.. 2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam.†Sedentis. Super arcam erat tabula quam alis duo cherubim tegebant, inter quos Dominus apparebat et loquebatur. RAB., ex Greg. In historia regis David et prophetæ qua arcam Dei adduxisse dicitur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. David enim, qui coram arca humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei de sua stirpe nascituri suscipere meruit, et conjux, quæ humilitatem despexit, perpetuæ sterilitatis pœnas luit. Sacerdos quoque qui arcam temerarie tetigit, reatum sui ausus immatura morte purgavit. Ubi intuendum est quantum delinquat qui ad corpus Domini reus accedit, si ille morte multatur qui arcam, Dominici corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. GREG., l. V Moral., cap. 10. Sæpe quia intelligi non valent, etc., usque ad non meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent. 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum. 4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio præcedebat arcam. 5 David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. 6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.‡Qui mortuus. RAB., ex Euch. Mortuo sacerdote non ausus est arcam divertere, etc., usque ad Aqua Gethæus populus potest appellari, qui dicit, Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini Gal. 6.. 8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozæ, usque in diem hanc. 9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi. 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.§Tribus mensibus. ID. Quibus scilicet fides, spes et charitas significantur, etc., usque ad et ovium ducatum gerunt in martyrii sanguine coronans. In organis. Id est, ad armum ligatis, dum manibus ferentis tanguntur. Aliud genus organi est quod cum aqua fit. 12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo.**Ephod lineo, et David, etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit. 15 Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ. 16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo.††Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant. 17 Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. 18 Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. 19 Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. 20 Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.‡‡Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit. 21 Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël 22 et Judam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. 23 Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
<- II SAMUELIS 5II SAMUELIS 7 ->