Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
11
1 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem.*Factum est autem vertente anno, eo tempore quo, etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt. 2 Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde.Dum hæc. RAB. David graviter peccavit, etc., usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit. Bethsabee. ISID. Puteus satietatis, vel puteus septimus. Ecclesia vero vocatur puteus aquæ vivæ, et huic puteo septenarii nomen numeri in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de cœlo Spiritus sanctus missus est. Ad quadraginta novem, id est, septies septem unum additur, quoniam unitas commendatur. Unde: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4.. Dono itaque spiritali, id est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquæ salientis in vitam æternam, quam qui biberit non sitiet in æternum Joan. 4.. GREG. Adhuc carnis corruptibilis pondere gravati non valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpæ delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, et aliud consentientem. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitorie dedignantur, ut si quid forte cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinæ magisterium oculus videre recusaret: sicut enim sæpe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculus deservire. Plerumque enim quælibet res innocenti mente respicitur, sed in ipso conspectu animus concupiscentiæ gladio confunditur. Non enim David Uriæ conjugem studiose respexit, quia concupiverat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Justo vero retributionis examine qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo cæcatur. Sæpe autem jam intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, et fenestras luminis aperit ad tenebras cæcitatis. Unde sancti viri cum sinistra delectatione pulsari se sentiunt, ipsa per quæ formæ species ad mentem ingreditur, disciplinæ magisterio lumina restringunt, ne pravæ cogitationi visio lenocinata famuletur: quæ si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia ad operationem transit. GREG. Sæpe res quælibet per historiam virtus est, per significationem culpa; sicut aliquando culpa in facto, in scripto prophetiæ virtus. Quis enim non detestetur quod David in solario deambulans Bethsabee Uriæ concupivit uxorem, quem tamen a prælio revertentem ire domum monet, pedes lavare? Qui protinus respondit dicens: Arca Dei sub pellibus, et ego in domo mea requiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit eique epulas per quas mori debeat tradit. Tenet ergo David figuram ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum Psal. 18.. Qui Bethsabee ad se jubet educere, id est legem litteræ carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare. Bethsabee enim puteus septem dicitur, quia per cognationem legis infusione specialis gratiæ perfecta nobis sapientia ministratur. Urias vero Judaicum populum significat, qui interpretatur lux mea Dei: Judaicus enim populus qui de accepta legis scientia extollitur, quasi Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit sibique conjunxit, quia manu fortis Redemptor apparens, dum de se spiritualiter legem loqui innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebantur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibi conjunxit, quia se per illam prædicatum declaravit. Uriam tamen ad domum monet ire, et pedes lavare, quia incarnatus Judæis præcipit, ut ad conscientiam redeant, et sordes operum fletibus tergant; ut specialiter mandata legis intelligant, et post tantam duritiam præceptorum, fontem baptismi invenientes, ad aquam post laborem currant. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondet, quia domum suam intrare non possit. Quod dicit: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam Dei esse sub pellibus dicit, quia præcepta Dei non nisi exhibendo ministerium carnalis sacrificii intelligit. Hunc tamen redire domum nolentem David ad mensam vocat, quia cum Judæi ad conscientiam reverti contemnant, Christus tamen spiritualia prædicat dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit Joan. 5.. Legem enim Judæus tenet, quæ ejus divinitatem loquitur, cui credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis ex quibus occidi debeat, mittitur, quia Judæus legem portat, qua convincente moriatur. Cum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? Quid Uria mundius? Sed ad mysterium: quid David sanctius? Quid Uria infidelius? Quia ille per vitæ culpam prophetiæ signat innocentiam; et istæ per vitæ innocentiam in prophetia exprimit culpam. Virtus enim sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat: sic in facto rem approbat, ut in mysterio contradicat. Sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat. 3 Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi. 6 Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. 7 Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. 8 Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. 10 Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? 11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc. 12 Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, 15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.Ponite Uriam, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 10. Ad hoc in Scriptura David et Petri peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum, etc., usque ad secreto ergo dispensationis ordine unde sævire permittitur iniquitas diaboli, inde perficitur benignitas Dei, quia inde obtemperat nutibus supernæ gratiæ, unde exercet iram voluntatis suæ. 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus. 18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii: 19 præcepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, 20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? 21 Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit. 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab. 23 Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis: quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est. 25 Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. 26 Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. 27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.

<- II SAMUELIS 10II SAMUELIS 12 ->