Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.*Mulier, etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit. 2 Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. 3 Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, 4 et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles. 5 Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. 7 Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. 8 Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. 9 Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10 Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. 11 Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi. 12 Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13 dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito. 14 Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. 15 Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium, 16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. 17 Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. 18 Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,Crevit autem. RAB. Sic populus Isræliticus postquam in Ægypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiæ debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est. 19 ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. 20 Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21 Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa, 22 vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar. 23 Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam. 24 Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi. 25 Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. 26 Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte. 27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. 28 Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? 29 Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.Et ille. ID. Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit. 30 Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. 31 Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: 33 ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. 34 Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. 35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. 36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. 37 Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est. 38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.§Filii prophetarum. Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt. 39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.**Concidit. RAB. Qui litteræ legis intentus vel philosophiæ studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicæ, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum præparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.. Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita Rom. 8.. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris. 40 Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. 41 At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat.††Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini. 43 Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. 44 Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.

<- II REGUM 3II REGUM 5 ->