Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
20
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.*In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur. 2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:Qui convertit. RAB. Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum. 3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus. 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: 5 Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. 6 Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc: et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. 7 Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.§Afferte massam. RAB. Verbum sehim sive schim ut aiunt Hebræi ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quæcunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur. RAB. Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitæ spatia pro vitæ spatio protelentur. ID. Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit. 8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? 9 Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? 10 Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus. 12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset Ezechias.**In illo. ID. Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt. RAB. Tradunt Hebræi, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur. ID. Hypocritæ quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiæ acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiæ suæ memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quæ agimus, ne hoc in hujus vitæ itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus. ID. Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quæ haberet in potestate sua, inter quæ præcipua erat templi supellex. 13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.††Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat. 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.‡‡De terra longinqua venerunt. RAB. Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt. Ad me de Babylone. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine. 15 At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. 16 Dixit itaque Isaias Ezechiæ: Audi sermonem Domini: 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. 18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. 19 Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. 20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.§§Dormivitque Ezechias cum patribus, etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.

<- II REGUM 19II REGUM 21 ->