Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.*Intulit igitur Salomon omma, etc. RAB. Hoc fit cum Christus, etc., usque ad sed multæ in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes benedicit Dominus pusillis cum majoribus. 2 Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. 3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi. 4 Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitæ arcam, 5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. 6 Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. 7 Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: 8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem.Vectium autem. ID. Notandum quia, etc., usque ad tanto minus interna gaudia vident. 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto.Nihilque aliud erat. Ostendit generaliter, quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehensæ in duabus tabulis; sed ea tantum ibi fuisse condita quæ juxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostræ fidei sunt typice facta, ut umbra futurorum per omnia futuræ veritati testiomonium præberet, et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat et virgo Aaron, quæ excisa denuo floruerat: quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabulæ testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Adhærebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc præsenti visione congaudent gloriæ Christi. Unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Phil. 1.. 11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), 12 tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.§Vestiti byssinis. Per stolas byssinas candida munditiæ corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ carnis mortificationem, et bonæ actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructæ significant. Sacerdotes. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt. 13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,**Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt. 14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.††Compleverat enim. Quia mysteria quæ sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus, et digne accipientibus. Cæteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina cæcitas remanebat. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, etc. Matth. 13.

<- II PARALIPOMENON 4II PARALIPOMENON 6 ->