27
1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.*Viginti quinque annorum erat Joatham, etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur. 2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. 3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.†Ipse ædificavit portam, etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel. Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc. 4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. 6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. 8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. 9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
<- II PARALIPOMENON 26II PARALIPOMENON 28 ->
- a Viginti quinque annorum erat Joatham, etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur.
- b Ipse ædificavit portam, etc. Quæ in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebræos et ab eis porta Joatham quia ipse ædificavit eam usque hodie nuncupatur. Ophel. Turris erat non longe a templo, miræ altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michæa scriptum est: Et turris gregis nebulosa filiæ Sion Mich. 4, 8: In Hebræo habetur, turris Ophel. Turris Ophel eminentiam Scripturæ significat, quæ in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiæ magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Posuit tenebras latibulum suum Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suæ incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur Joan. 10.. Hæc porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112., etc.