Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.*Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est. 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. 3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,Superbus. Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quærendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Languens. Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quæstiones et pugnas verborum. Quæstiones. Quæstio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit. 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.Nam qui volunt. Hoc dicitur his qui volunt et non sunt, ne desiderent. Jam divitibus aliud dicitur, scilicet non superbe sapere, sed dare pauperibus. Incidunt in tentationem et laqueum diaboli, quia radix omnium malorum, etc. Non est genus mali quod non ex cupiditate aliquando proveniat, quia radix omnium malorum est cupiditas. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.§Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt. 11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.**Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus. 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,††Præcipio tibi. In Timotheo omnibus successoribus loquitur Apostolus. Et Christo Jesu. Exemplo Christi hortatur. 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:‡‡Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas. 16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.§§Qui solus habet immortalitatem Habet per naturam, alii ab eo per gratiam. Inaccessibilem quem nullus hominum. Quia nullus ad eam ex se accedit sed cui datur, dono ejus datur, quod intelligebat Propheta dicens: Accedite ad eum, et illuminamini Psal. 33., etc. 17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)***Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur. 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.†††Thesaurizare. Ad hoc præmittuntur divitiæ non perituræ. 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,‡‡‡O Timothee. Timotheus, pretiosus Deo. pretiosus, Deus. Profanas. Ut est, hypostasis, quæ vox se habet ad personam et ad substantiam. Unde et hæretici sub hujus nominis multiplicatione inducere volebant tres esse substantias. Profanas voces intellige quæ sunt contra religionem, aliæ non sunt vitandæ 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.§§§Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.

<- TIMOTHEUM I 5