Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

INCIPIT AD TIMOTHEUM I

1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,*Argumentum Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticæ disciplinæ, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem. 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.Gratia, et misericordia, et pax a Deo Patre. In hac salutatione tria ponit, quæ exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi, prælibatio æternæ pacis. Hæc communiter omnibus optari solet. Gratia vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur. 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,Sicut rogavi. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi. AMBR. Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat. 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.§Genealogiis. Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum. 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.**Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat. 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,††A quibus. Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. Non intelligentes, etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus. 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur:‡‡Scimus autem. Ne videretur legem incusare, addit: Scimus autem, etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: Scientes hoc, quia justo non est lex posita: quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem cœrceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Legitime utatur. Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam pædagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis cœperit inolitæ concupiscentiæ morbus incentivo prohibitionis, et cumulo prævaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiæ delectati pœnam litteræ minantis evadant. 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, 11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:§§Gratias ago ei qui, etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quæ ostendit legem post Evangelium inutiliter duci. 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.***Sed misericordiam Dei. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. Misericordiam consecutus sum, ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiæ ponitur causa misericordiæ non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita. 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.†††Superabundavit. Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Et iste sermo est fidelis, id est verus et acceptabilis, quia utilis. 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.‡‡‡Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis. 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.§§§Sed idcirco misericordiam, etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me. Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit. 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.*Invisibili. Quia cæteri dii sunt visibiles. Non dicitur soli invisibili, quia sunt et creaturæ quædam invisibiles, ut anima, quæ tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Deum nemo vidit unquam. Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Soli Deo. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis prædicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis. 18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit. 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est. 20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.§Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.

TIMOTHEUM I 2 ->