1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.*De temporibus. Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:†Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur. 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.‡Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.§Filii lucis. Fides est lux quæ facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebræ sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. Non sumus noctis neque tenebrarum, etc. Id est, in præsentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens hæc caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitæ æternæ in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent. Induti loricam, etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.**Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiæ negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quærit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola præcipit presbyteros duplici honore esse honorandos. 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.††Malum pro malo. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes, etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione. Id est, semper juste vivite et æterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio. 16 Semper gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.‡‡In Christo. Est ostensa voluntas Dei, quia hæc fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite. Quia voluntas Dei est facere hæc omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiæ, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere, id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus. 19 Spiritum nolite extinguere. 20 Prophetias nolite spernere. 21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22 Ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.§§Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, etc. Id est, ego ita prælatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima cum spiritu nominatur. Sine querela. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu. Hoc est usque ad finem vitæ. 24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.***Fidelis. Quasi dicat: Oro ut sanctificet, ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis. 25 Fratres, orate pro nobis. 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. 28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
<- THESSALONICENSES I 4