INCIPIT AD THESSALONICENSES I
1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.*Argumentum Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Præterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quæ a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Silvanus et Timotheus. Nominibus illorum præscribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolæ solius apostoli sunt. 2 Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,†Gratia vobis et pax. De more suo salutationem præmittit, qua præmissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam. 3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:‡Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat. 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: 5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.§In Spiritu sancto. Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus, etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit. 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, 10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
THESSALONICENSES I 2 ->