1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. 2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: 3 Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. 4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: 5 Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.*Quinque anos aureos, etc. RAB. Quinque ani aurei, etc., usque ad est tristitia vera et sterilitas perpetua. 6 Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? 7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.†Plaustrum. Crux Christi, arca sacra Scriptura. Duas vaccas. ISID. Vaccæ arcam gestantes sanctos significant, qui sæculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccæ vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant. 8 Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus: et dimittite eam ut vadat. 9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. 10 Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. 11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudines anorum. 12 Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.‡Quæ ducit, etc. RAB. Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, cœlestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiæ. Bethsames. ID. Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quæ usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui. 13 Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.§Et non ID.. Id est, nec extollebantur prosperis, etc., usque ad sit in fletu remissa. Bethsames. Domus solis. Hæc est Ecclesia a sole justitiæ illustrata. Bethsamitas in valle frumenta metere, est doctores Ecclesiæ annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Josue, Christus in Ecclesia sua. Ligna plaustri, crux Christi. Vaccas super lapidem immolare, est conversos a sæculo in Christi imitatione mortificare. 14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. 15 Levitæ autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitæ obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino. 16 Et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. 17 Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:**Azotus unum. HIERON., ubi supra. Quinque anos et quinque mures, quinque civitates dederunt. Reliquæ autem civitates provinciarum et villæ quæ erant absque muro, mures tantum, unde: Ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, etc. 18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quæ erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.††Abel. Civitas est in termino Isræl, quæ ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel: vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethmaca, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab: Qui interrogant, interrogent in Abela II Reg. 20.. 19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.‡‡Percussit, etc. Qui cum non essent Levitæ, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum. Percussit, etc. HIERON. In Hebræo habetur: Et percussit de populo septuaginta viros: et quinquaginta millia viros, septuaginta viros, judices. SEPTUAG. Hebræi dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici: percussi ergo sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel non custodissent arcam. 20 Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? 21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos.§§Miseruntque. RAB. Significatur translatio testamenti Domini a Judæis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisæorum superstitionibus legem fœdarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes Act. 15.. Cariathiarim. ID. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvæ Psal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi. ID. Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judæ, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
<- I SAMUELIS 5I SAMUELIS 7 ->