1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta.[a] 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.†Lucerna. ID. Quæ ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei exstinguebatur, lucebat autem usque in mane; vel hoc significat, quod Heli in cæcitate permaneret, donec funditus cum prole sua exstingueretur, id est moreretur. Mystice autem cæcitas Heli significat cæcitatem Judæorum, qui præsentem Salvatorem non agnoverunt, nec fulgorem miraculorum ejus, nec doctrinam, donec sacerdotium cum populo et templo everteretur. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, 9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. 11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus.‡Tinnient. RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi. 12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. 13 Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. 14 Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum. 15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum. 17 Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi.§Hæc. Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum. 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.**Et non. RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quæ locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat. 19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. 20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.††A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat. 21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.
<- I SAMUELIS 2I SAMUELIS 4 ->