19
1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde: 2 et indicavit Jonathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane: et manebis clam, et absconderis. 3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.*In agro, etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat. 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:†Misit ergo. RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur. 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.‡Pellem. Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur. 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. 17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. 18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.§In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,**Misit tertios, etc. Abiit, etc. RAB. Saul quoque et nuntii ejus Judæos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant. 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. 23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. 24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?††Prophetavit. Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus. Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas? RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.
<- I SAMUELIS 18I SAMUELIS 20 ->
- a In agro, etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat.
- b Misit ergo. RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.
- c Pellem. Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur.
- d In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ.
- e Misit tertios, etc. Abiit, etc. RAB. Saul quoque et nuntii ejus Judæos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant.
- f Prophetavit. Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus. Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas? RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.