Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,[a] 2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:[b] 3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.[c] 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.[d] 6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.[e] 7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,[f] 8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.[g] 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.[h] 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.[i] 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,[j] 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.[k] 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:[l] 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:[m] 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:[n] 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.[o] 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.[p] 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.[q] 19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.[r] 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:[s] 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:[t] 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.[u]

<- PETRI I 1PETRI I 3 ->