Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.*Factum est igitur. RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Ægypto, etc., usque ad nec Scriptura quæ gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Anno quarto. Quarto anno regis Salomonis cœpit ædificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiæ structura cœpit. Mense Zio ipse est mensis. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha cœpit ædificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. Ædificare cœpit. ID., ibid. Ubi ædificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internæ pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. Quæ præparaverat David, etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetæ vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum ædificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam æternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad ædificandam domum, et qui ædificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam æternam: ut et qui parat locum ædificio simul gaudeat et qui ædificat, id est propheta venturum prædicens: et apostolus prædicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. In longitudine, etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiæ significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Hæc est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Viginti cubitos. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. In latitudine. Latitudo charitatem significat, quæ dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad cœnaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium cœnaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Triginta cubitos. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostræ suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad æterna rapitur. In altitudine. Altitudo significat spem retributionis futuræ, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium. 2 Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.Porticus erat, etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: Porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol æquinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quæ ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiæ partem quæ Domini incarnationem præcessit: in qua patriarchæ et prophetæ orientem justitiæ solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, prædicando, nascendo, et moriendo testimonium præbuerunt. Viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi. BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt. 4 Fecitque in templo fenestras obliquas.Fenestras obliquas. ID., ibid., cap. 7. Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana cœlestium specialius videre conceditur. Qui dum quæ in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestræ cuncta templi penetralia replent. Unde obliquæ, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernæ contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione præparat. 5 Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.§Et ædificavit, etc. ID., ibid. Hæc tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. Latera. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., usque ad Latera, id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur. 6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi.**Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus. BEDA, ibid. Domus quæ tabulata portant, etc., usque ad et tamen ex eis quæ loquendo, agendo, vel patiendo foris ostendunt, invenimus salutis auxilium. Trabes, etc., forinsecus. Tantæ longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quæ de muris exierant, superposita. 7 Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.††Domus autem, etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint. 8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium.‡‡Ostium lateris. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. Ascendebant in medium cœnaculum et a medio in tertium. Et ædificavit. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinæ majestatis gloriam collaudabunt. 9 Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.§§Laquearibus. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quæ magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternæ altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto præeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. Cedrinis. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos. 10 Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.***Tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis. BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., usque ad in spiritu et virtute Eliæ. 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: 12 Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum: 13 et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël. 14 Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. 15 Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis: a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.†††Et ædificavit parietes. BED., ibid. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent. Parietes domus. Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem. A pavimento. Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonæ actionis, et usque ad ingressum patriæ cœlestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione sæculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: Christi bonus odor sumus Deo II Cor. 2.. Et texit pavimentum. BED. ibid. Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit: Super omnia autem charitatem habentes, etc. I Tim. I; Col. 3.. 16 Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.‡‡‡Ædificavit viginti. BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiæ latitudinem diffusæ per orbem. 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.§§§Porro. ID., ibid. Decem quater ducta quadraginta faciunt, etc., usque ad quadratus vero mundus in quo pro eadem acquirenda certamus. Unde: De regionibus congregavit eos. A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari Psal. 106.. 18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.*Et cedro omnis. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. Habens tornaturas. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturæ enim quæ juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Cælaturas. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. Omnia cedrinis, etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulæ, et aurum, etc., usque et ad qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, æterna vita pariter perfruuntur. 19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.Oraculum. BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in cœlum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit. 20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est. 21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.§Domum quoque ante oraculum. BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et iterum: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, etc. Joan. XIV; 16.. Clavis aureis. ID., ibid. Clavi autem sunt præcepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: Mihi autem adhærere Deo, etc. Psal. CXVIII, 72. 22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.**Nihilque erat in templo. ID., ibid. Hæc in Paralipomenis plenius explicantur II Par. 3., etc., usque ad: et quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram Col. 3.. 23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.††Cherubim de lignis. ID., ibid., cap. 13. Angelicæ dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quæ conditori semper assistunt in cœlis, possunt intelligi 24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.‡‡Quinque cubitorum. ID., ibid. Alæ cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitæ cultoribus, veniunt denarium. Ala cherub altera. Geminas habent alas, quia testamenta æque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad cœlestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant. 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,§§Decem quoque cubitorum. BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum prædicant, quia Deo fideliter servientes æterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Et opus. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriæ, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internæ beatitudinis de consortio adunatæ fraternitatis. In medio templi interioris. ID., ibid. Manifestum est ex prædictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit. 26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.***Extendebant autem alas, etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis. 28 Texit quoque cherubim auro.†††Texit quoque cherubim. Circumdati sunt auro, quia præclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria cœlestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat. 29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.‡‡‡Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13.. 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.§§§Et in ingressu oraculi, etc. BEDA, ibid., cap. 15. Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, etc., usque ad imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriæ cœlestis aperiunt. Duo ostiola de ligno olivarum. ID., ibid. Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitæ nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Vel quia utriusque populi fidelibus, Judæis, scilicet, et gentibus eadem vitæ janua reseratur. Postesque angulorum. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula cœlestis recipit, sed et corporibus immortali gloria præditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernæ patriæ introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt. 32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.*Anaglypha. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Græce, Latine dicuntur cælaturæ, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus. 33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,Fecitque in introitu. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum cœli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostræ conversionis ad Deum, quando in præsentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. Postes de lignis. BEDA, ibid. Quadrangulos propter quatuor scilicet principales virtutes, etc., usque ad quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur. 34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.Altrinsecus. Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, hæc sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari. Et utrumque ostium. BEDA, ibid. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus. BEDA ubi supra. Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem præfigurans. Et se invicem. Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium prædicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quæ utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum hæc certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere. 35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.§Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant. 36 Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.**Ædificavit atrium. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: Ædificavit atrium interius tribus ordinibus I Cor. 2.. Et uno ordine. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturæ potentiam, perseverantiam, et famam piæ actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: Imitatores mei estote sicut et ego Christi I Cor. 4.; et: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis sæcularia Ibid. 6.. 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio: 38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem.††Ipse est mensis. BEDA ubi supra. Quæritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. 6.. Ædificavitque eam. Quia Ecclesia toto hujus sæculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine sæculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiæ spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiæ potest pervenire.

<- I REGUM 5I REGUM 7 ->