Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.*Omnis qui credit. Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.Gravia non sunt. BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide: 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.Et hæc est victoria, etc. Illa nimirum fides, quæ per dilectionem operatur, quæ Dei auxilium flagitat. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?§Quis est autem? etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Fides nostra. Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum. 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.**Hic est, etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. Spiritus. Id est, humana anima quam emisit in passione; aqua et sanguis, quæ fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttæ sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret. 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.††Quoniam tres sunt. Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: Hic est Filius meus dilectus. Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem æternæ beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbæ requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit. 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.‡‡Qui credit in Filium Dei. Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judæi se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum. In Filium. Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus Joan. 12.. Si ergo Deum testem tuæ fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio lædit? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est.§§Et hoc est testimonium. De Filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod per Filium suum unicum etiam nobis jam in spe, quandoque autem in re vitam ætenam daret. Et hæc est vita. BEDA. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum, etc., usque ad qui dat suis vitam æternam. 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.***Et hæc est fiducia. Multipliciter eadem quæ supra promiserat inculcat, ut nos ad orandum vivacius excitet. Secundum voluntatem ejus. Qua vult ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum non discordamus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona voluntas Dei nostram stultam corrigit, ut apostolo Paulo contigit. 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.†††Scimus quoniam, etc. Quia scimus quod habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum, nihil nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit, petamus: et si in aliquo erramus, statim corrigimur. 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.‡‡‡Qui scit fratrem. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore. 17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.§§§Omnis iniquitas peccatum. Quasi: Vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato, quia omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem, quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione justorum non purgatur: quoniam cui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.*Omnis qui natus est, etc. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem: qui non est natus, peccat; sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo: ideo non peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subjecti maligno hosti. Non peccat. David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit, ad mortem, sed veniam pœnitendo meruit. Sed generatio Dei, etc. Qui in generatione Dei perseverant, peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic justitia et iniquitas malignus et generatio Dei. Tangit ergo aliquos malignus lædens et affligens, sed non ad malum eorum. 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.Et mundus totus. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati, qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prævaricationem pertinent ad regnum diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris. 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.Et scimus, etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit. 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.§Filioli. Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam æternam exspectatis, custodite vos a doctrinis hæreticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo præponunt, idololatræ sunt. Custodite. Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.

<- IOHANNIS I 4