Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.*Videte, etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit. Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1.. 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei. 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.Sanctificat se. BEDA. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me Psal. 26.. 4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.§Et peccatum, etc. ID. Quod Latin appellant legem, Græci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, prævaricationis rei sunt. 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.**Et scitis. Ne nos (qui peccatis et iniquitatibus quitatibus carere non possumus) de salute desperemus, subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum ergo per gratiam facti sumus filii Dei, et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur: quia ideo apparuit, ut peccata tolleret, de qua iniquitate nemo se excuset. 6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.††Qui peccat non vidit eum. Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc nemo vos seducat, dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est. 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.‡‡Qui facit justitiam. Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est. 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.§§Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam. 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.***Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem. 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: 11 quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.†††Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit. 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:‡‡‡Nos scimus, etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat. Manet in morte. Vita carnis anima, vita animæ Deus; corporis mors amittere spiritum; animæ mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam. 15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.§§§Qui odit fratrem. Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur. Non habet vitam æternam. In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus. 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.*In hoc cognoscimus, etc. Præpositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicæ. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis Joan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis Ibid. 15.. 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere. 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:Filioli, non diligamus, etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua. In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere. Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate. Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei. 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.§In hoc cognoscimus, etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda. Et in conspectu, etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quæ divinis sint dignæ conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnæ perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.**Quoniam si reprehenderit. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quæ nos commendat illi quem latere non possumus. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.††Et quidquid petierimus. Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed si quis est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis Prov. 28.. 23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.‡‡Et hoc est mandatum. Mandatum singulari numero præponit, et duo subjungit, quia hæc nequeunt separari. 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

<- IOHANNIS I 2IOHANNIS I 4 ->