Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?*Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii. 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?Nunquid, etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. Sororem mulierem. Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienæ a salute, quæ et ministrabant ei; sic et apostoli. 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi. 7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?§Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur. 8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?**Nunquid, etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex hæc non dicit? 9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?††Nunquid de bobus. Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat. 10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.‡‡Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale. 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?§§Nescitis. Redit rursus ad illud quod incœperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat. 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.***Ego autem. Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. Bonum est, etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiæ. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Gloriam. Quam habeo apud Deum infirmis compatiens. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.†††Nam et si, etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, non est mihi gloria; quia tunc esset pro necessitate, quia væ, id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. Necessitas, hujus vitæ sustentandæ. Væ. Quia unde vivam non habeo. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.‡‡‡Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur. 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.§§§Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:*Tanquam Judæus. HIER. Non vere Judæus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si ægrotaret. 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.His qui sub lege, etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judæi. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Isræl posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariæ. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit. 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.§Nescitis, etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium. Est præmium cursus. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.**Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:††Non quasi. In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit. 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.‡‡Castigo corpus meum. Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? Ne forte, etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.

<- CORINTHIOS I 8CORINTHIOS I 10 ->