Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
14
1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.*Qui enim loquitur lingua, etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguæ prolationem et non significationem sciret 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?Nunc autem. Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Nunc autem. Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, linguis loquens, quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Aut in revelatione. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quædam mysteria, ut in Apocalypsi. Aut in scientia. Ut exponam ea quæ ad sciendum pertinent. Ea sunt quæ fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Aut in prophetia. Ut exponam Scripturas quæ de futuris agunt. Aut in doctrina. Ut exponam Scripturas quæ mores informant. 7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?Tamen quæ sine, etc. Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere. 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?§Etenim si incertam. Item per aliam similitudinem. Etenim si incertam, etc. Judæis erat usus tubæ in festis et in bellis diversis sonis. 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.**Et sine voce. Multæ sunt linguæ, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur. 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.††Si ergo nesciero. Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus. 12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.‡‡Sic et vos. Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quærite ut abundetis. 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.§§Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant. 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.***Orabo spiritu. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente. 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.†††Amen. Nota quod hoc verbum amen, nec Græcum, nec Latinum est, sed Hebræum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, non tamen dixit, sed amen. Nec Græcus, nec Latinus interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti. 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.‡‡‡Gratias ago Deo. Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad ædificationem, sicut ipse qui omnes novit. 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.§§§Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus. 21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.*In lege. Ratio quare non debet quærere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad ædificationem quæ necessaria est jam fidelibus. Aliis linguis. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et nec sic exaudient. Hoc de his prædixit quos præsciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas. 22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.Itaque linguæ in signum. Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita. 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?Si ergo conveniat. Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia linguæ sunt in signum, non ad ædificationem. 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.§Quid ergo. Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. Unusquisque, etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet. Laudem Dei, per canticum. Doctrinam. Sensum spiritualem per prudentiam. 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.**Aut ut multum tres. Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus. 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.††Sibi autem loquatur. Sibi loquitur qui compungitur ex his quæ dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat. 29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.‡‡Prophetæ duo. Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne verbum. 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.§§Quod si alii. Datur inferiori, quod non superiori. 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.***Non enim est dissensionis Deus. Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret. Sicut in omnibus, etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis. 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.†††Turpe est. Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est. 36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.‡‡‡Si quis videtur propheta. Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui hæc ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quæ subtilissime disseruntur, ad gloriam tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.§§§Si quis autem ignorat. Sed si quis hæc ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: Nescio vos, id est non novi vos esse meos, vel inter prædestinatos. 39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

<- CORINTHIOS I 13CORINTHIOS I 15 ->