1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.[a] 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.[b] 3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,[c] 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,[d] 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.[e] 8 Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.[f] 9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.[g] 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. 12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.[h] 13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.[i]
<- CORINTHIOS I 12CORINTHIOS I 14 ->