1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.[a] 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.[b] 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.[c] 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:[d] 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.[e] 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.[f] 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:[g] 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:[h] 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.[i] 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.[j] 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.[k] 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.[l] 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.[m] 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?[n] 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.[o] 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?[p] 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.[q] 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.[r] 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,[s] 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.[t] 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.[u] 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.[v] 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.[w] 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?[x] 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.[y]
<- CORINTHIOS I 11CORINTHIOS I 13 ->