Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.[a] 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.[b] 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.[c] 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.[d] 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.[e] 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.[f] 13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?[g] 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:[h] 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. 17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.[i] 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.[j] 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.[k] 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.[l] 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.[m] 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,[n] 24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.[o] 25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.[p] 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.[q] 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.[r] 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.[s] 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.[t] 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.[u] 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

<- CORINTHIOS I 10CORINTHIOS I 12 ->