1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,[a] 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:[b] 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,[c] 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):[d] 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.[e] 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.[f] 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.[g] 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.[h] 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.[i] 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.[j] 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:[k] 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?[l] 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.[m] 18 Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?[n] 19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?[o] 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:[p] 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.[q] 23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.[r] 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.[s] 26 Domini est terra, et plenitudo ejus. 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:[t] 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?[u] 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.[v] 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:[w] 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.[x]
<- CORINTHIOS I 9CORINTHIOS I 11 ->