INCIPIT AD CORINTHIOS I
1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,[a] 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.[b] 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.[c] 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.[d] 6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.[e] 11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.[f] 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.[g] 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?[h] 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:[i] 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.[j] 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.[k] 19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.[l] 20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.[m] 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:[n] 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:[o] 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.[p] 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:[q] 31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
CORINTHIOS I 2 ->