Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.*Sed cum violas, etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, etc. Psal. CIX. 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 4 Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.Contra Agarenos. HIERON. in Paral. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et præbuisse Isræl auxilium Ituræos, Naphæos et Nodab filios Ismælis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens. 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: 12 Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 19 Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 22 Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. 23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat. 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum: Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.Et suscitavit. Notandum est quod in Regum dicitur Phul regem Assyriorum a Manahem filio Gaddi rege Isræl accepisse mille talenta argenti IV Reg. 15., ut esset ei auxilio et firmaret regnum ejus, non quod eum transtulerit in Assyrios, sed quod Teglathphalnasar rex Assur in diebus Phacee regis Isræl cepit Ahion, et Abel domum Maacha, et Ianœ et Cedes et Asor et Galaad et Galilæam et universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assyrios. Postremo narrat quod Salmanasar rex Assyriorum Osee filium Ela regem Isræl obsidendo tribus annis Samariam cepit, et transtulit Isræl in Assyrios et posuit eos in Ahila et in Abor, juxta fluvium Gozam in civitatibus Medorum. Unde quæritur: quomodo in Paralipomenis dicamus Phul et Theglathphalnasar reges Assyriorum transtulisse Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in Ahilam et Abor et Aram et fluvium Gozan; cum Malachim narret hoc Salmanasar fecisse qui transtulit Isræl in Assyrios, et posuit in locis supradictis? Sed reges Assyriorum priores hoc fecisse dicuntur, quia cœperunt cum gente Assyriorum quod eadem gens in posteris perfecit. Aram quam Paralipomenon memorat, Malachim prætermittit. Autumant Hebræi esse Rages civitatem Medorum.

<- I PARALIPOMENON 4I PARALIPOMENON 6 ->